Socrates
Quid, Siluane, doles? Tante que causa querele?
Siluanus
Heu, Socrates, (quem uix reliquum fortuna ruine
Dura sinit nostre) nescis, dulcissime, nescis
Quid querar, et quam iusta michi sit causa dolendi?
Socrates
5 Auguror; expecto sed rem cumulatius ex te.
Fare miser misero; non aspernabere luctus,
Participem comitemque ioci quem letus habebas.
Siluanus
Nescis preualidi rumpunt ut uerba dolores?
Quid me, care, iubes fari? Pastoria nunquid
10 Materia est lugere deas? Tamen accipe quantum
Singultus lacrimeque sinunt: Fuit alta remotis
Silua locis, qua se, diuersis montibus acti,
Sorga nitens Rodano pallensque Ruentia miscent.
Hic michi, quo fueram tusco translatus ab Arno,
15 (Sic hominum res fata rotant!) fuit aridulum rus.
Dum colui, indigui, atque operi successit egestas.
Id reputans, auertor enim piguitque laborum
Pertesumque inopis studii; tandemque relinquens
Arua inarata, uagus siluis spatiabar apricis.
20 Verum inter scopulos nodosaque robora quercus
Creuerat ad ripam fluuii pulcherrima laurus.
Huc rapior, dulcisque semel postquam attigit umbra,
Omnis in hanc uertor; cessit mea prima uoluptas.
Rusticus ardor erat, sed erat gratissimus ardor
25 Ille michi insueto, qui me, mortalia prorsus
Oblitum immemoremque mei, meminisse iubebat
Hanc unam, curasque et totum huc uoluere tempus.
Sic ruris desertus honos, et quicquid in enses
Precipitat, pax parta animi, pulsique tumultus;
30 Has ego delitias et opes, hec regna putaui.
Socrates
Perge: Quis interea neglecti uultus agelli?
Siluanus
Nec noui, nec nosse uelim; michi laurea cure
Sola fuit. Sed iam, Socrates - ignosce - gemendum est.
Socrates
Imo age, perge, precor; pariter lacrimabimur ambo,
35 Et pietas communis enim et iactura dolorque.
Siluanus
Laurea culta michi, nec me situs asper et horrens
Arcuit incepto; propriis nec uiribus ausus,
Externos uolui consultor adire colonos.
Nec longe tenuere uie, nec tempus iniquum
40 Ac durum tardauit opus. Vulgata tenebam
Ascrei consulta senis; tamen altius ire
Mens erat, ac uariis artem solidare magistris.
Dux michi nullus erat, nisi amor feruorque uidendi.
Primum iter in Latium, qua pulcher Mintius uda,
45 Formoso de patre oriens, interluit arua.
Hic uenetum celsis extantem in milibus unum
Pastorem, agricolam bellatoremque uicissim
Conspiciens, dextre modulantem in uertice ripe,
Accedo et breuibus percontor plurima uerbis.
50 Iussus ab hoc Asiam graiasque inuisere terras,
Vix Athesim attigeram, patrii qua limina montis
Deserit et letos fugiens amplectitur agros,
Ecce ueronei per prata uirentia Martis
Ire duos uideo; canit hic, legit ille salubre
55 Herbarum genus et pecori bonus applicat egro.
Progredior: Calidusque Aponus gelidusque Timauus
Iam spatiis equis aberant, dum peruigil alas
Intempestiuum quatiens dominoque molestum,
Perstrepuit leuo uilla de culmine Gallus;
60 Mox, baculo excussus, mestum cantoribus omen
Prebuit. Hinc nullo resonantia litora cantu,
Procuruosque sinus tacitus sequor. Obuia tandem
Rura sonora animum, uocemque et uerba dedere.
Letior illa lego. Smyrnam sub fine uiarum
65 Peruentum, cecumque senem, sed multa uidentem
Conuenio. Isque, Italo missum ut cognouit ab orbe,
Prosiluit, dextramque dedit, nemorumque profundo
Accubitu et fusca fessum statione recepit,
Attonitumque manu penetralibus intulit umbris.
70 Figo oculos, et cuncta libens et singula circum
Visa noto, cupidumque fruor sermone senili
Insolitus. Dii, qualem hominem! Quid diuite celo
Subtrahitis terre rarum breue munus egenti?
Hunc magni circum comites, lectissima turba,
75 Stabant. Iuxta autem cunctis sublimior unus,
Cui grege de toto supremus cesserat hircus,
Fortunas, casusque ducum regumque canebat.
Nec casum tamen ille suum sortemque repostam,
Nec tristes in terga canes instare uidebat,
80 Regibus attonso flendus post fata capillo.
Iuxta alter senio infractus, iuueniliter alta
Voce canens; furere hinc dictus, sed uoce furorem
Diluit, et falso quesiuit crimine laudem.
Sacra, sacerdotes canit hic; ille arma tubasque,
85 Inde deum fauor, inde uirum; per lesbia captum
Rura lupum saluumque gregem, iaculoque liraque
Fretus, et hinc clarus factis, hinc cantibus alter.
Altera solliciti laqueos cantabat amoris
Docta puella, choris doctorum immixta uirorum;
90 Cynnameus roseo calamus cui semper ab ore
Pendulus, et dulces mulcebant astra querele.
Hanc choris late cantata Bachide notus,
Hanc clarius caram suspirans carmine Lyden,
Et quem Cyrenis genitum dedit Africa Nilo,
95 Hanc theius samio pastor stupet igne liquescens;
Nec minus hanc nostrique procul mirantur amantes,
Voce omnes humili et querula, simul impare cantu.
Pone senex pueri in gremio, uix mole soporis
Lumina pressa mouens, lenibat cantibus auras;
100 Mox siluit uictus, cesserunt carmina somno,
Argutum dircea palus amisit olorem.
Vidi sidonio pastorem rure profectum
Annua quem morbi uis extinctura diebus
Angeret alternum natalibus, ultima donec
105 Vna animam doctosque modos abrumperet hora.
Vnum ibi cecropii contemptum in gramine saltus,
Ingenio rectum, claudum pede, uoce calenti
Sparthanos in bella canes accendere uidi;
Vnum uoce parem summis, per litora longe
110 Solum, qui populo leges et iura dedisset,
Iamque senex musis operam daret, urbe relicta.
Vidi aquilam calui circum uolitare sedentis.
Ore caput pleno, simul illum lumina campo
Defixum, immota meditantem carmina fronte.
115 Vidi, expectatum ut caneret dulcedine multa,
Obriguisse senem, uocemque in faucibus imis
Arctatam. Musas animam rapuisse putares,
Sic cubito incumbens similisque erat ore canenti
Fistula pallenti pendebat muta labello.
120 Hunc alius Musis qui pastor amicior almis,
Sed minus acceptus siluis et uictor ut arte
Iudicio sic uictus erat, de more solebat
Victorem ridere suum, quod iudicis equi
Carmen inops, quod fama uagis incertior auris.
125 Vidi qui fixas raperet spes, adderet iras,
Cogeret ad certam flammanti carmine mortem.
Vidi alium, siluis pulsum, mox carmine dulci
Extinxisse odium. Quid enim uim carminis equet?
Temnere opes tanti causam preciumque laboris
130 Vidi aliquos, artesque bonas celebrare; sed inter
Hos fuit ampla sacri lege hac qui iura parentis
Stringeret; hoc merito doctas laudaret Athenas.
Vidi qui multre assiduus numeroque superbus,
Lacte premens fragilem fiscellam rumperet acri;
135 Qui noua mactatis oneraret plaustra iuuencis;
Qui sale terga boum tereret laniata rigenti,
Et qui sparsa sedens pastorum furta notaret;
Biblida qui uetito cantaret amore furentem;
Qui caneret solem ac lunam, stellantiaque arua
140 Scinderet, et uolucri celum sulcaret aratro;
Qui uiuos plectro lapides aptaret ouili,
Colle sub aonio funeste ad pabula ripe;
Quique palestrica et pictor, primoque sub euo
Cantor, ad extremum cursorque aucepsque fuisset;
145 Quique illi fesso tandem et dormire paranti
Ex leuibus calamis puluinar strauit amenum;
Quique, truces cantu solitus mulcere leones,
Iustitia et cithara insignis, uenerabilis annis,
Incola siluarum primus, quem Trachia uidit
150 Aeriam dulci Rodopen dum uoce moueret,
Precipitem fidibus blandis dum sisteret Hebrum.
Huic duo per montes auritaque rura canenti
Perpetui comites; dextre germanus inheret,
Filius at leue; tegit illum linea uestis,
155 Iste, sacer musis, plenum de fonte reposto
Atque pium cratera patri porgebat anelo.
Inde canum pecudumque fuit uolucrumque ferarumque
Arguti frigis ad numeros spectare choream;
Denique Graiorum latebras, Asieque uireta,
160 Hebreosque graues et carmine trita minaci
Gramina Iordanis peregrinaque nomina lustrans,
Mollia rura Arabum, salis indiga, ditia mellis,:
Affixusque oculis animoque intentus ubique,
Vidi alios atque inde alios. Non omnia passim
165 Visa sequor. Vidi sicula regione creatum,
Ac sotios, quibus horridulum cantare uoluptas
Prima gregem, latebrisque minas uitare leonum;
Quique alios supra tenet ortum a carmine nomen;
Quique gregem calida gelidus male pauit in Ethna;
170 Qui docet ephesios, tirios qui rumpere campos.
Docto ac dulcisono diuulsus ab agmine, tandem
Flector; ibi unum omnes, nemorum quem turpis habebat
Angulus, et tenui ridebant pascua nutu,
Nudus ut ille iugis, macedum raucumque canendo,
175 Indignum magni predonis rettulit aurum.
Sed quid ago? Aut patriis quorsum peregrinor ab aruis?
Doctior inde domum fesso dum remige portu
Brundusii egresso, iuuenis placidissimus, alto
Occurrens, trepidam porrexit ab aggere dextram;
180 Maternumque ostendit auum per rura iacentis
Apulie calabrumque nemus sub ualle Galesi,
Ingenio agricolam, nulla tamen arte colentem
Plana uirum uideo. Nec secum multa locutus,
Eminus Arunceque ducem populumque saluto,
185 Moris aratores ueteris; quaque Aufidus equor
Fertur in adriacum, patrio sub sole perustum,
Libertum dominoque lira gregibusque placentem
Alloquor. Inde alius gelidi Sulmonis alumnus
Multa iocans, longamque aciem per opaca latentum
190 Ostendens digito, fuscos aperire recessus
Tentauit frustra. Vultus densissima nubes
Texerat ambiguos, dubium uix murmur ad aures
Aura tulit. Quantum in nobis obliuia possunt!
Vnus in hoc numero, gaudens se condere uiuo
195 Fonte, deos nemorum, fluuiorum arsisse puellas;
Equoreosque alius memorabat carmine nostro
Insuetum cecinisse deos; aliusque uicissim
Montanum imparibus carmen uariabat auenis.
Hinc procul et Latio et Musis carissimus afris,
200 Fluctiuagos alius numerans sub gurgite pisces,
Aurea plectra, apio cinctus uiridante, mouebat.
Hinc alius, rutilumque crocum et candentia carpens
Lilia, tum uarios iungebat in ordine flores.
Multa libens sileo: Sed iam michi nota tenenti,
205 Longa breui stringens aderat suspiria cantu,
Paupertas quem tuta iuuet, quem delius ardor.
Caluus amans alius, restinctam carmine flammam
Flens quasi supplicium properataque tempora fati;
Accensamque alius; dubium romanus an umber,
210 Vmber erat uarieque minax et blandus amice.
Notior inde alius fluuiali occurrit Aquino
Turbidus aspectu et ruralibus horridus armis;
Arpinati alius silua, cui pauper amictus,
Victus inops ac difficilis sed leta canenti
215 Frons erat et nullo uite turbata labore.
Protinus hinc gemine tangebant sidera quercus,
Vnde salus pecori bis contigit, altera dextre
Altera laus lingue; magnos breuis herba iuuencos
Fecerat; una duos contexerat umbra gigantes.
220 Hinc quoque uidi alium campano carmina fastu
Implentem, et multum gracili sibi uoce placentem.
Sic, uenerabundus, dominantis limina Rome
Ingredior. Stupor hic tremulam suppressit auenam
Pila inter tristesque tubas strepitumque rotarum.
225 At studio rerum latia dum demoror urbe,
Forte procul tenuem dubia uix aure susurrum
Grandeui senis excipio, doceorque paternis
Hunc primum cecinisse modis. Audentior alter
Posteriorque; humili quamuis de stirpe parentum
230 Ortus et adriacum iussus migrare Pisaurum,
Posthabuit quem tunc horrebant undique colles,
Agrestem summo imperio preponere musam
Non ueritus facilique hedere submittere lauros.
Hic alienigenam seruum quem carcer honestus
235 Fecerat ingenuum multaque ornauerat arte,
Audiui cantare hominum moresque dolosque
Atque metus curasque senum et iuuenilia furta
Lenonumque artes, iam tempore murmuris afri
Oblitum, atque italo texentem pectine carmen.
240 Hic cui relligio siluestris et inclita rerum
Copia et ignoti nichil usquam, ut prisca ferebat
Fama, sed Esonides carmen cum uellere fuluo;
Qui canit Alcidem; qui Thesea; quique, cruentis
Fratribus in campum adductis, ad mollia castra
245 Transfugit occultus, blandumque cupidinis agmen,
Relliquiasque Troia tuas, et frusta legebat
Meonio neglecta seni; qui prole decora
Coniugio memori studiosum ornauerat usum;
Qui mensas uersuque gregem laceraret edacem,
250 Et qui laudate caneret conuitia gentis.
Parcior hunc nono pascebat caseus anno;
Hunc uideas dextra rigidam gestare securim,
Ornantem officii generoso gutture pompam.
Hunc grauitas, illum censura seuerior effert.
255 Hic tenui uinclo profugos qui nexuit annos,
Secula pyerio nisus cohibere furore;
Pennatas musas qui martia traxit ad arma,
Punica dum latio ferueret in orbe procella;
Indixit qui bella feris, siluasque tumultu
260 Miscuit, apta uagis cudens uenantibus arma;
Tramite qui largo troianum Anthenora colles
Duxit ad euganeos; nec non, comitante marito,
Bis raptam fessis Helenam qui reddidit Argis;
265 Phillida qui querulam; Pheacum qui uoce latina
Luxuriem moresque canit; quique Hectora supra
Ylion euersum Troiamque a stirpe reuulsam;
Quique nurum dotemque Ioui conuexit opimam.
Linquo senem, qui discipulum per prata sonorum
270 Hesperiamque tubam docto conflauerat ore.
Linquo uirum fortem, posita qui casside, mestus,
Sed iussus plenusque ire saliebat honeste;
Vnde alium domini uidi meruisse fauorem.
Hic quoque (nam memini) miserum solabar amantem,
275 Amentemque magis, cui uis erat ampla canore
Vocis et ingenii magnus sub pectore torrens.
Ast amor exitio pastorum publica pestis,
Blandus ubi immitem peperit furor ille furorem.
Forte oculos auidumque animum septena per antra,
280 Nobilibus famosa iugis et opaca mouenti,
Collis, ubi Archadie celeberrima carmine nimpha
Arte patrum curas fugitiuaque uerba ligarat,
Monstratur, celsoque uirens in uertice laurus
Admonuit nostre et dulcem renouauit amorem.
285 Tum frondosa, ingens ramis, altissima fagus
Optatamque gregi gregis ac ductoribus umbram
Fundebat, uolucrum sedes aptissima nidis,
Assiduumque sonans uarioque exercita cantu.
Atque hic, multa iubens, e sede uerendus acerna,
290 Formosusque gigas lucum omnem fronte serena
Et pastorali rus maiestate regebat,
Otia ni desint, nulli usquam uoce secundus.
Dulciter ille quidem (quanquam raucescere curis
Musa solet) sed rara canens, frontesque canentum
295 Exornans niueis uittis et fronde perenni.
Ille, ubi pastoris properatum funus amati
Fleuit, inexplicitum carmen mandasse duobus
Fertur, et angusta limam sub lege dedisse:
Iusso alacres instare operi, rerumque suarum
300 Immemores, aliena manu tractare magistra
Conspiceres, laudemque alii, sibi uelle laborem.
Tres nemorum dominos et eodem cespite, Musis
Intentos gregibusque simul, spectare decorum,
Dulce fuit. Quorum unus iter cantabat acuta
305 Voce suum; niger ille oculos gestuque uenusto,
Pastorum pauor ac stimulus. Contra ille secundus
Totus amor, placida doctus nil fronte negare.
Tertius impexis estus et frigora et imbres
310 Assuetus perferre comis; qui, multa uidendo,
Omnes ambierat siluas, cigneaque serum
Carmina iam properans uicina morte canebat.
Longe illi trans fluuium, regum inter busta seorsum,
Vnus erat rutilus diuini ruris arator
315 Qui pinguem scabro sulcabat uomere campum.
Huic comes, hinc prudens, hinc sedulus alter aranti
Certabant rigido glebas confringere rastro.
Terra ferax, fessique labores et laurea nusquam,
Nusquam hedere, aut mirtus, uiridis non gloria serti,
320 Non studium Musae, fragilis uox. Area sacro
Fonte recens, atque alta domus; tum pinea late
Silua uirens dulcesque olee; gremioque decorum
Clara fouens roseo puerum stat limine uirgo.
Hic matrona fuit, ortis que lecta remotis,
325 Vimineis calathis templo aurea poma sacrauit.
Mira loquar, supraque fidem; sed carmina uidi
Hic hominis, pariterque aquile, bouis, atque leonis
Hispanum nostra modulantem uoce iuuencum.
Procedo, iam ruris opes uisurus etrusci:
330 Hinc michi Vulterris iuuenis fuit obuius altis,
Cultor agri rigidus; patrieque in menibus alter
Lenior, at sterilem uersando expertus arenam.
Cuncta dehinc inculta iacent; aduersa sed inter
Imus ad hispanos cultus. Est Corduba testis,
335 Ciuis et alta canens ad solem uertice nudo,
Nil patrii sermonis habens, nil frontis hibere.
Testis et Emerita est, et Bilbilis, atque uadosis
Gadibus ora tepens, noctem que sera diemque
Vltima surgentem solem uidet atque cadentem.
340 Hinc ego Burdegalam repetens, in litore cerno
(Equor ubi ambiguum refluo ferit amne Garunna)
Multiloquum magnumque senem, quem templa uasati
Nominis Ausonii dederant. Vrbanior inde
Vnus, aquis ubi fessus Atax languentibus exit,
345 Occupat eloquio; notus procul ille Larisse,
Notus apud Thebas. Sed enim tiberina latine
Docti omnes per rura loqui; tuque, inclita Narbo,
Carmina piscoso referens accepta Benaco.
Sum nimius; sed uisa trahunt, ignosce, tenentque.
350 Dulcia postremo tuguri uix limina parui,
Orbe peragrato, et laurum mea regna reuisi,
Socrates
Vndique conuectis ornans, reor, artibus illam.
Siluanus
Longus ero, si cuncta sequar; sic illa parentis
Nature et nostro fuerat suffulta fauore,
355 Vt neque Dodonam, nec Cretam Iupiter illi,
Nec Venus Ydaliam, aut Amathum, Eurotamque Dyana,
Nec Delon, Cirramque suam preferret Apollo.
Ille quidem assidue, repeto, uolucresque sagittas,
Atque arcum, pharetramque agilem, citharamque solebat
360 Illuc ferre suam, ramoque aptare uirenti.
Nescio quid (fateor, Socrates; tamen omnia nosti)
Diuinum ramis inerat; per gramina circum
Ludere Amadriades passim, Nimphasque uideres.
Hanc, superum rapido dum fulmine rex quatit orbem,
365 Liquerat intactam, solio ueneratus ab alto.
Romuleam uidi sobolem pubemque, superbam
Imperio et trabeis, sacras hinc carpere frondes;
Vidi hominum genus argutum doctumque canendi
Esse sub hac cupide, et rarissima texere serta.
370 Ipse ego (quid longus, quid non ualet improbus usus?)
Edidici uariare modos, ac multa per herbam,
Sed non magna canens; demum me frondibus iisdem
Exorno; celsos poteram nec prendere ramos,
Ni sublatum humeris tenuisset maximus Argus.
375 Hinc michi primus honor, dulcis labor, otia leta,
Pastorumque fauor multus, collesque per omnes
Illicet agnosci incipio digitoque notari.
Laurea cognomen tribuit michi, laurea famam,
Laurea diuitias; fueram qui pauper in aruis,
380 Diues eram in siluis, nec me felicior alter.
Sed letum fortuna oculo suspexit iniquo:
Forte aberam, siluasque ieram spectare uetustas:
Pestifer hinc eurus, hinc humidus irruit auster;
Ac, stratis late arboribus, mea gaudia laurum
385 Extirpant franguntque truces, terreque cauernis
Brachia ramorum, frondesque tulere comantes.
Hei michi! Quo nunc fessus eam? Quibus anxius umbris
Recreer, aut ubi iam senior noua carmina cantem?
Illic notus eram; quo nunc uagus orbe requirar?
390 Que me terra capit? Potes ad tua damna reuerti,
Infelix, sparsasque solo conquirere frondes,
Et laceros ramos, et iam sine cortice truncum
Amplecti, lacrimisque arentia membra rigare?
Ibis? An ignotas fugies moriturus in oras?
395 Infaustum, uiuaxque caput! Dulcissima rerum
Spes abiit. Quid uita manes inuisa fruenti?
Quid fragilis lentusque dolor precordia uersas?
Socrates
Pertimui, longeque aliud te flere putaui.
Siluanus
Heu! heu! parua igitur flendi tibi causa uidetur?
Socrates
400 Nulla quidem potius; lacrimosis parce querelis:
Est dolor usque loquax, laurum non eurus et auster,
Sed superi rapuere sacram, et felicibus aruis
Inseruere Dei; pars corticis illa caduci
Oppetiit, pars radices uiuacior egit,
405 Elisiosque nouo fecundat germine campos.
Vidimus his oculis superos, Siluane, uerendos
Leniter auulsam meliori in parte locantes.
Siluanus
Vidisti? An mesto solamen fingis amico?
Socrates
Vidi equidem, et comperta loquor. Vestigia supplex
410 Consequere, atque precare aditum, uerbisque caueto
Inuidiam conflare deis; quod honestius opta
Transire in terras, ubi nunc tua gloria uiuit.
Dii faciant, precor ecce humilis, semperque precabor.
|