Gallus
Tale quis ingenium, tanti quis muneris usum?
Vt niueum compegit ebur, neruosque loquentes
Addidit ac numeros! Dic, o Tirrene, quis ille?
Dedalus? Anne alius dextre successor et artis?
Tirrenus
5 Dedalus ipse fuit, nec falleris omine, Galle,
Artificum stupor eternus, quem docta potensque
Miratur natura uirum; michi maximus ille
Argutam dedit hanc citharam plectrumque modosque.
Gallus
Cuius amor meriti? cuius pulcherrima merces?
Tirrenus
10 Nullius. Nam sponte meum quesiuit amorem,
Dignus quem silue, quem grex, quem pastor adoret.
Gallus
Qua tamen hec regione tibi sors obuia uenit?
Tirrenus
Est nemus aerium, trabibus quo frigida quernis
Submouet umbra diem; non illic aura, nec estus,
15 Non gregis aut hominum uernos premit ungula flores;
Fontibus auersis circum duo flumina surgunt,
Hoc secat Etruscos, petit illud gurgite Romam:
Hic, quasi uenturi presagus, tristia mecum
Plurima uoluebam, flebam quoque; uidit ab alto
20 Dedalus annosas inter considere fagos;
Accessit, citharamque ferens: - puer, accipe, dixit;
Hac casus solare tuos, hac falle laborem. -
Gallus
Infelix! ubi tunc aberam? Fortasse fuisset
Hec fortuna alii; citharam michi Dedalus illam;
25 Nouit enim egregie, atque interdum uisus amare est.
Tirrenus
Hanc minime; sed forte aliam, nam milia multa
Ille habet et large partitur munera in omnes,
Galle; sed, ante diu quam presens silua uireret,
Hec fuerat promissa michi. Namque anxia partu
30 Mater anelanti Lucinam uoce rogabat,
Et mestum, ignarus lucis, iam limen adibam;
Attulit ecce pium fors Dedalon; haud mora, mixto
Vagitu gemituque graui concussus, apertas
Substitit ante fores; deque obstetricibus uni:
35 - Si puer est, citharam dabimus; si nata, monile,
Dixerat, ac speculum; - subitoque euanuit. Inde
Polliciti rediitque memor, factoque beauit,
Gallus
Vtilis inuidie species imitatio feruens,
Incutiensque animo stimulos, Tirrene, fatebor.
40 Ardeo nunc similem citharam, nisi forsitan ista
(Quod malim) caruisse uelis. Sunt uellera nobis
Mollia, sunt hedi; pretium, uel grande licebit,
Ipse rei parue statuas. Parebitur ultro.
Tirrenus
Grande rei parue? Cithare solatia nescis;
45 Rem magnam (sit nota) uoces: fastidia mulcet,
Lassatos animos refouet, solatur amicos,
Gaudia restituit, pellit de pectore luctum,
Exiccat lacrimas, compescit flebile murmur,
Spes reuehit, frangitque metus, uultumque serenat.
Gallus
50 Quid pretio maiore uetat uel magna pacisci?
Tirrenus
Non michi setigeri quantumuis pascitur usquam
Villigerique gregis, nedum leue uellus et hedi
Sit pretium cithare; non si tibi gurgite latos
Ambiat Hermus agros, rutilisque oblimet arenis.
55 Quid michi diuitie? quid rerum mutus aceruus?
Nostras cernis opes: Hec est, qua crebra rebellis
Prelia fortune mundique prementia uincla
Pauperiemque leuo; rigidas hac sepe per Alpes,
Perque nemus uacuum, perque atra silentia noctis
60 Fisus eo; plaudunt uolucres et concaua saxa,
Interea tristes fugiunt per nubila cure.
Gallus
Laude sitim cumulas; fer opem, optatoque potiri,
Te duce, contingat; uiuam memor emoriarque.
Tirrenus
Sera animum que cura subit? Breuis ecce iuuente
65 Flos cecidit. Tunc tempus erat! Iam discere turpe est
Quod pulcrum didicisse foret. Sic uoluitur etas,
Omnia sic uoluit fugiens, ac nescia freni.
Sorte tua contentus abi, citharamque relinque;
Est quibus a teneris tractata suauiter annis.
Gallus
70 Posceris auxilium; tu consulis? Incipe rebus
Mecum; uerba aliis, quos possunt uerba mouere.
Poscimus hanc auide; toto nil pulcrius orbe est.
Tirrenus
Pulcra mouent oculos, sed prosunt apta fruenti;
In partesque uenit pudor atque modestia uoti.
Gallus
75 O felix, o care deis, Tirrene, supernis!
|